Facetiae
Facetias alias huiusce modi in hac pagina invenietis:
Iuvenis doctrix quae scholas habebat in academia quadam dixit in principio suis discipulis res quae necessariae essent ad cursum bene solvendum.”Primum probationem scriptam facietis,” inquit illa, “deinde opusculum quinquaginta paginarum aut amplius scribendum est. Et re vera si hoc opusculum non scribetis cursum non solvetis. Nullam excusationem accipiam nisi duas, (a) si gravi morbo aflicti eritis– quod medicus confirmare debet, et (b) si aut pater aut mater aut frater sororve animam efflent”.
Ut adsolet discipulus quidam qui se sapientem esse jactabat iuvenem doctricem rogat utrum tertiam excusationem tam validam quam antedictas non accipiendam esse, id est, cum discipulus omnino defessus esse permagnae exercitationis sexualis causa?
Post discipuli omnes riserant purgavit iuvenis doctrix gutturem et subridens hoc modo respondit: “Nunc mi iuvencule, si hoc tibi accideat igitur opusculum altera debebis manu scribere!”
Technorati Tags: latín, latín vivo, humor
Febrero 15, 2007 3 Comments

